Encontrados 20 resultados para: prævaricati

  • et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)

  • proicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 18, 31)

  • et portabunt confusionem suam et omnem prævaricationem quam prævaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes (Prophetia Ezechielis 39, 26)

  • Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)

  • in Domino prævaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis (Prophetia Osee 5, 7)

  • ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi prævaricati sunt in me (Prophetia Osee 6, 7)

  • væ eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia prævaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia (Prophetia Osee 7, 13)

  • in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt fœdus meum et legem meam prævaricati sunt (Prophetia Osee 8, 1)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina