Encontrados 26 resultados para: præsens

  • nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis juro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adulescentia tua usque in præsens (Liber II Samuelis 19, 7)

  • dixit autem rex Amasæ convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium et tu adesto præsens (Liber II Samuelis 20, 4)

  • et interrogavit rex mulierem quæ narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quæ sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad præsens (Liber II Regum 8, 6)

  • et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Jacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in præsens tempus (Liber II Regum 13, 23)

  • qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei et quæ ore promiseras opere conplesti sicut et præsens tempus probat (Liber II Paralipomenon 6, 15)

  • Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens (Liber II Maccabaeorum 3, 23)

  • cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex præsens esset (Liber II Maccabaeorum 4, 18)

  • cum præsens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium vincens (Liber Sapientiae 4, 2)

  • ego quidem absens corpore præsens autem spiritu jam judicavi ut præsens eum qui sic operatus est (Epistula I ad Corinthios 5, 3)

  • cum autem præsens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem (Epistula I ad Corinthios 16, 3)

  • rogo autem ne præsens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus (Epistula II ad Corinthios 10, 2)

  • prædixi et prædico ut præsens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam (Epistula II ad Corinthios 13, 2)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina