Encontrados 131 resultados para: potens fortis

  • Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ erat autem vir fortis et dives sed leprosus (Liber II Regum 5, 1)

  • Chus autem genuit Nemrod iste cœpit esse potens in terra (Liber I Paralipomenon 1, 10)

  • eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus ejus Helcanam quoque secundum a rege (Liber II Paralipomenon 28, 7)

  • et dixi quæso Domine Deus cæli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua (Liber Nehemiae 1, 5)

  • nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)

  • et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum (Liber Iudith 1, 4)

  • nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur (Liber Iudith 11, 6)

  • non enim cecidit potens eorum a juvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum (Liber Iudith 16, 8)

  • sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit (Liber Iob 9, 4)

  • cujus adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium ejus qui non est fortis (Liber Iob 26, 2)

  • Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens (Liber Iob 36, 5)

  • Deus judex justus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies (Liber Psalmorum 7, 12)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina