Encontrados 131 resultados para: potens fortis

  • dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)

  • ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum (Liber I Samuelis 26, 25)

  • esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo (Liber II Samuelis 10, 12)

  • Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meæ elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me (Liber II Samuelis 22, 3)

  • quis est deus præter Dominum et quis fortis præter Deum nostrum (Liber II Samuelis 22, 32)

  • vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meæ (Liber II Samuelis 22, 47)

  • dixit Deus Israël mihi locutus est Fortis Israël dominator hominum justus dominator in timore Dei (Liber II Samuelis 23, 3)

  • adhuc illo loquente Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians (Liber I Regum 1, 42)

  • insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israël cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum (Liber I Regum 8, 41)

  • erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph (Liber I Regum 11, 28)

  • factum est autem post verba hæc ægrotavit filius mulieris matris familiæ et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus (Liber I Regum 17, 17)

  • et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus (Liber I Regum 19, 11)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina