Encontrados 46 resultados para: odorem

  • odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8, 21)

  • et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos (Liber Exodus 5, 21)

  • suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio ejus est (Liber Exodus 29, 25)

  • alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis et juxta ea quæ diximus in odorem suavitatis (Liber Exodus 29, 41)

  • intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino (Liber Leviticus 1, 9)

  • intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 1, 13)

  • ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2, 2)

  • qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 2, 9)

  • primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis (Liber Leviticus 2, 12)

  • omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei (Liber Leviticus 4, 31)

  • quæ in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)

  • rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini (Liber Leviticus 8, 28)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina