Encontrados 37 resultados para: odio

  • omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus (Liber Sapientiae 14, 9)

  • non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est pænitentibus (Liber Ecclesiasticus 12, 3)

  • nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam (Liber Ecclesiasticus 12, 7)

  • utere quasi homo frugi quæ tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis (Liber Ecclesiasticus 31, 19)

  • pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam sæculorum gaudium in generationem et generationem (Liber Isaiae 60, 15)

  • quia ego Dominus diligens judicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis (Liber Isaiae 61, 8)

  • et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuæ (Prophetia Ezechielis 23, 29)

  • propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam juxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te judicavero (Prophetia Ezechielis 35, 11)

  • odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt (Prophetia Amos 5, 10)

  • qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum (Prophetia Michaeae 3, 2)

  • Esau autem odio habui et posui montes ejus in solitudinem et hereditatem ejus in dracones deserti (Prophetia Malachiae 1, 3)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina