aaaaa

Encontrados 1403 resultados para: nec

  • in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris (Liber Genesis 3, 19)

  • qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquæ super terram (Liber Genesis 8, 7)

  • factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa (Liber Genesis 10, 19)

  • et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus cœperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant (Liber Genesis 11, 6)

  • erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos (Liber Genesis 11, 30)

  • nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter (Liber Genesis 13, 6)

  • et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorræ rexque Adamæ et rex Seboim necnon et rex Balæ quæ est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri (Liber Genesis 14, 8)

  • necnon et Loth et substantiam ejus filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis (Liber Genesis 14, 12)

  • tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona (Liber Genesis 15, 15)

  • generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletæ sunt iniquitates Amorreorum usque ad præsens tempus (Liber Genesis 15, 16)

  • nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te (Liber Genesis 17, 5)

  • habeo duas filias quæ necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei (Liber Genesis 19, 8)

“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina