Encontrados 1229 resultados para: nam
per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectæ fiant (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo (Epistula I ad Corinthios 16, 5)
nam gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ nostræ quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos (Epistula II ad Corinthios 1, 12)
non quia dominamur fidei vestræ sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis (Epistula II ad Corinthios 1, 24)
nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis (Epistula II ad Corinthios 2, 4)
cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi (Epistula II ad Corinthios 2, 10)
nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria (Epistula II ad Corinthios 3, 9)
nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam (Epistula II ad Corinthios 3, 10)
scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem ex Deo habeamus domum non manufactam æternam in cælis (Epistula II ad Corinthios 5, 1)
nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quæ de cælo est superindui cupientes (Epistula II ad Corinthios 5, 2)
nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita (Epistula II ad Corinthios 5, 4)
audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino (Epistula II ad Corinthios 5, 6)