Encontrados 16 resultados para: moriar

  • quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar (Liber Genesis 19, 19)

  • fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar (Liber Genesis 27, 4)

  • adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar (Liber Genesis 27, 7)

  • cernens autem Raël quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar (Liber Genesis 30, 1)

  • et ait sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar (Liber Genesis 45, 28)

  • dixitque pater ad Joseph jam lætus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo (Liber Genesis 46, 30)

  • ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar (Liber Deuteronomii 18, 16)

  • quæ te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturæ hæc mihi faciat Deus et hæc addat si non sola mors me et te separaverit (Liber Ruth 1, 17)

  • contristatus itaque rex ascendit cenaculum portæ et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi (Liber II Samuelis 18, 33)

  • sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea juxta sepulchrum patris mei et matris meæ est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur (Liber II Samuelis 19, 37)

  • venit Banajas ad tabernaculum Domini et dixit ei hæc dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banajas regi sermonem dicens hæc locutus est Joab et hæc respondit mihi (Liber I Regum 2, 30)

  • dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar (Liber Thobis 10, 11)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina