Encontrados 188 resultados para: martyrium fide virtute

  • cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret (Liber Iudith 10, 4)

  • nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum (Liber Iudith 10, 8)

  • universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros (Liber Iudith 13, 22)

  • Adonai Domine magnus es tu et præclarus in virtute et quem superare nemo potest (Liber Iudith 16, 16)

  • quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit (Liber Esther 6, 3)

  • Deus qui præcingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam (Liber Psalmorum 17, 33)

  • et præcinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me (Liber Psalmorum 17, 40)

  • Domine in virtute tua lætabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer (Liber Psalmorum 20, 2)

  • exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas (Liber Psalmorum 20, 14)

  • vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia (Liber Psalmorum 28, 4)

  • quia rectum est verbum Domini et omnia opera ejus in fide (Liber Psalmorum 32, 4)

  • ponite corda vestra in virtute ejus et distribuite domus ejus ut enarretis in progeniem alteram (Liber Psalmorum 47, 14)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina