Encontrados 30 resultados para: loquens

  • quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata (Liber Exodus 34, 34)

  • conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israël (Liber Deuteronomii 32, 45)

  • propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2, 30)

  • cum autem conplesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox hæc tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 24, 17)

  • per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël cui præcepi ut pasceret populum meum Israël dicens quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber II Samuelis 7, 7)

  • et quomodo Mardocheus judaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Judæos et acceptabilis plebi fratrum suorum quærens bona populo suo et loquens ea quæ ad pacem sui seminis pertinerent (Liber Esther 10, 3)

  • si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo (Liber Iob 7, 13)

  • numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum (Liber Iob 15, 2)

  • si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis æquitatem (Liber Iob 33, 23)

  • ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius (Liber I Maccabaeorum 3, 23)

  • non in abscondito locutus sum in loco terræ tenebroso non dixi semini Jacob frustra quærite me ego Dominus loquens justitiam adnuntians recta (Liber Isaiae 45, 19)

  • et nunc quia fecistis omnia opera hæc dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis (Liber Ieremiae 7, 13)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina