Encontrados 31 resultados para: lacte

  • pulchriores oculi ejus vino et dentes lacte candidiores (Liber Genesis 49, 12)

  • et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Exodus 3, 8)

  • et dixi ut educam vos de adflictione Ægypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei ad terram fluentem lacte et melle (Liber Exodus 3, 17)

  • cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Jebusei quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto (Liber Exodus 13, 5)

  • primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suæ (Liber Exodus 23, 19)

  • et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus duræ cervicis est ne forte disperdam te in via (Liber Exodus 33, 3)

  • primitias frugum terræ tuæ offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Exodus 34, 26)

  • vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)

  • et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quæ re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest (Liber Numeri 13, 28)

  • si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem (Liber Numeri 14, 8)

  • numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quæ lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri (Liber Numeri 16, 13)

  • audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 6, 3)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina