Encontrados 44 resultados para: jugum

  • NUN vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus convolutæ sunt et inpositæ collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere (Lamentationes 1, 14)

  • TETH bonum est viro cum portaverit jugum ab adulescentia sua (Lamentationes 3, 27)

  • in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur (Prophetia Osee 11, 4)

  • et populus meus pendebit ad reditum meum jugum autem inponetur ei simul quod non auferetur (Prophetia Osee 11, 7)

  • tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)

  • jugum enim meum suave est et onus meum leve est (Evangelium secundum Matthaeum 11, 30)

  • nunc ergo quid temptatis Deum inponere jugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus (Actus Apostolorum 15, 10)

  • nolite jugum ducere cum infidelibus quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate aut quæ societas luci ad tenebras (Epistula II ad Corinthios 6, 14)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina