Encontrados 62 resultados para: iniquitate

  • a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit judicia mea fecerit in præceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 17)

  • pater ejus quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua (Prophetia Ezechielis 18, 18)

  • in multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et ejeci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum (Prophetia Ezechielis 28, 16)

  • in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuæ polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te (Prophetia Ezechielis 28, 18)

  • quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram (Prophetia Ezechielis 33, 6)

  • si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 33, 8)

  • si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti (Prophetia Ezechielis 33, 9)

  • etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur (Prophetia Ezechielis 33, 13)

  • et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (Prophetia Ezechielis 39, 23)

  • et respondebit arrogantia Israël in facie ejus et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Judas cum eis (Prophetia Osee 5, 5)

  • convertere Israël ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua (Prophetia Osee 14, 2)

  • et operiantur saccis homines et jumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quæ est in manibus eorum (Prophetia Ionae 3, 8)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina