Encontrados 395 resultados para: hic

  • eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (Liber I Samuelis 17, 55)

  • dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat (Liber I Samuelis 21, 8)

  • et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum (Liber I Samuelis 21, 9)

  • an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me præsente hicine ingredietur domum meam (Liber I Samuelis 21, 15)

  • et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Judæa consistentes timemus quanto magis si jerimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum (Liber I Samuelis 23, 3)

  • ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera (Liber II Samuelis 11, 12)

  • dixit autem Abisai filius Sarviæ regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput ejus (Liber II Samuelis 16, 9)

  • responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo (Liber II Samuelis 16, 18)

  • ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret (Liber II Samuelis 18, 30)

  • venit Banajas ad tabernaculum Domini et dixit ei hæc dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banajas regi sermonem dicens hæc locutus est Joab et hæc respondit mihi (Liber I Regum 2, 30)

  • vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris (Liber I Regum 18, 10)

  • cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (Liber I Regum 19, 9)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina