Encontrados 287 resultados para: fur

  • percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis (Liber Deuteronomii 28, 28)

  • et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor ejus fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quæ scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen ejus sub cælo (Liber Deuteronomii 29, 20)

  • sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorræ Adamæ et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo (Liber Deuteronomii 29, 23)

  • et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terræ huic quæ est hæc ira furoris ejus inmensa (Liber Deuteronomii 29, 24)

  • idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quæ in hoc volumine scripta sunt (Liber Deuteronomii 29, 27)

  • et ejecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima projecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 29, 28)

  • et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hæc mala (Liber Deuteronomii 31, 17)

  • ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet (Liber Deuteronomii 32, 22)

  • consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium (Liber Deuteronomii 32, 24)

  • judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)

  • peccavit Israël et prævaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua (Liber Iosue 7, 11)

  • congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in præsentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie (Liber Iosue 7, 26)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina