Encontrados 287 resultados para: fur

  • nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (Epistula I ad Corinthios 6, 10)

  • qui furabatur jam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Epistula ad Ephesios 4, 28)

  • ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)

  • vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)

  • nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor (Epistula I Petri 4, 15)

  • adveniet autem dies Domini ut fur in qua cæli magno impetu transient elementa vero calore solventur (Epistula II Petri 3, 10)

  • in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et pænitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te (Apocalypsis Ioannis 3, 3)

  • et non egerunt pænitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis (Apocalypsis Ioannis 9, 21)

  • ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem ejus (Apocalypsis Ioannis 16, 15)

  • et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis (Apocalypsis Ioannis 19, 15)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina