Encontrados 548 resultados para: fui

  • accesserunt autem filiæ Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Joseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa (Liber Numeri 27, 1)

  • pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri (Liber Numeri 27, 3)

  • fuit autem præda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia (Liber Numeri 31, 32)

  • nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit (Liber Numeri 31, 49)

  • egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum (Liber Numeri 33, 14)

  • de familia Manasse qui fuit filius Joseph et possessio quæ illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum (Liber Numeri 36, 12)

  • Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit (Liber Deuteronomii 2, 7)

  • tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut juraverat Dominus (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • cujus manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio (Liber Deuteronomii 2, 15)

  • ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 4)

  • ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba ejus timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait (Liber Deuteronomii 5, 5)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina