Encontrados 30 resultados para: fecisset

  • quod cum fecisset assavit carnes ejus et secum sustulerunt in via cetera salierunt quæ sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum (Liber Thobis 6, 6)

  • et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat (Liber Thobis 11, 19)

  • his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quæ fecisset vel quæ passa esset (Liber Esther 2, 1)

  • et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur (Liber I Maccabaeorum 1, 52)

  • et dixi cum fecisset hæc omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prævaricatrix soror ejus Juda (Liber Ieremiae 3, 7)

  • cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania (Evangelium secundum Matthaeum 13, 26)

  • et abiit et cœpit prædicare in Decapoli quanta sibi fecisset Jesus et omnes mirabantur (Evangelium secundum Marcum 5, 20)

  • redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem prædicans quanta illi fecisset Jesus (Evangelium secundum Lucam 8, 39)

  • et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Evangelium secundum Lucam 16, 8)

  • et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes ejecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit (Evangelium secundum Ioannem 2, 15)

  • cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum (Evangelium secundum Ioannem 12, 37)

  • cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei (Actus Apostolorum 14, 26)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina