Encontrados 89 resultados para: facite

  • nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et pænitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos (Liber Ieremiae 26, 13)

  • ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris (Liber Ieremiae 26, 14)

  • misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me (Liber Ieremiae 35, 15)

  • adnuntiate Ægypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et præpara te quia devoravit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt (Liber Ieremiae 46, 14)

  • adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum prædicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia ejus superata sunt idola eorum (Liber Ieremiae 50, 2)

  • clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta ejus destructi sunt muri ejus quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei (Liber Ieremiae 50, 15)

  • adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël (Liber Ieremiae 50, 29)

  • et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri (Liber Baruch 1, 10)

  • sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris (Liber Baruch 2, 21)

  • proicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 18, 31)

  • ego Dominus Deus vester in præceptis meis ambulate et judicia mea custodite et facite ea (Prophetia Ezechielis 20, 19)

  • hæc dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israël iniquitatem et rapinas intermittite et judicium et justitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 9)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina