Encontrados 89 resultados para: facite

  • prope facite judicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Jacob (Liber Isaiae 41, 21)

  • adnuntiate quæ ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul (Liber Isaiae 41, 23)

  • egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terræ dicite redemit Dominus servum suum Jacob (Liber Isaiae 48, 20)

  • hæc dicit Dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur (Liber Isaiae 56, 1)

  • et dicam viam facite præbete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei (Liber Isaiae 57, 14)

  • transite transite per portas præparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos (Liber Isaiae 62, 10)

  • adnuntiate in Juda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas (Liber Ieremiae 4, 5)

  • adnuntiate hoc domui Jacob et auditum facite in Juda dicentes (Liber Ieremiae 5, 20)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto (Liber Ieremiae 7, 3)

  • quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 11, 4)

  • et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa (Liber Ieremiae 11, 6)

  • hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto (Liber Ieremiae 22, 3)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina