Encontrados 736 resultados para: erant

  • sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle (Liber Iudicum 7, 8)

  • et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuæ et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliæ (Liber Iudicum 7, 11)

  • Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi jacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quæ jacet in litoribus maris (Liber Iudicum 7, 12)

  • ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediæ et custodibus suscitatis cœperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagœnas (Liber Iudicum 7, 19)

  • cumque venisset Gedeon ad Jordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et præ lassitudine fugientes persequi non poterant (Liber Iudicum 8, 4)

  • ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Jecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur (Liber Iudicum 8, 11)

  • et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)

  • illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israël reversi sunt in sedes suas (Liber Iudicum 9, 55)

  • Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Joatham filii Hierobbaal (Liber Iudicum 9, 57)

  • domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson (Liber Iudicum 16, 27)

  • sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium (Liber Iudicum 18, 16)

  • et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini (Liber Iudicum 19, 16)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina