Encontrados 736 resultados para: erant

  • calciamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti (Liber Iosue 9, 5)

  • reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israël muttire ausus est (Liber Iosue 10, 21)

  • cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israël et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent (Liber Iosue 10, 24)

  • atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea juxta omnia quæ fecerat Lachis (Liber Iosue 10, 35)

  • absque urbibus quæ erant in collibus et in tumulis sitæ ceteras succendit Israël unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit (Liber Iosue 11, 13)

  • Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solæ filiæ quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa (Liber Iosue 17, 3)

  • filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (Liber Iosue 17, 6)

  • et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem (Liber Iosue 21, 5)

  • quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israël qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse libentissime susceperunt (Liber Iosue 22, 30)

  • et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant (Liber Iudicum 3, 19)

  • et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël non oves non boves non asinos (Liber Iudicum 6, 4)

  • igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi (Liber Iudicum 7, 1)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina