Encontrados 15 resultados para: dominator

  • quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus (Liber Exodus 34, 6)

  • dixit Deus Israël mihi locutus est Fortis Israël dominator hominum justus dominator in timore Dei (Liber II Samuelis 23, 3)

  • et nunc Dominator cælorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui (Liber II Maccabaeorum 15, 23)

  • tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse (Liber Sapientiae 12, 18)

  • quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator hæc omnia constituit (Liber Sapientiae 13, 3)

  • quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiæ enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi (Liber Ecclesiasticus 15, 10)

  • Domine pater et dominator vitæ meæ non relinquas me ne sinas me cadere in illis (Liber Ecclesiasticus 23, 1)

  • ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Juda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquæ (Liber Isaiae 3, 1)

  • propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi conbustio ignis (Liber Isaiae 10, 16)

  • ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur (Liber Isaiae 10, 33)

  • hæc dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meæ non adicies ut bibas illud ultra (Liber Isaiae 51, 22)

  • et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem (Liber Ieremiae 51, 46)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina