Encontrados 335 resultados para: desertum Cades et Barne et Mare Marizo et Mare Iericho et Nagev et mare Mare Jerusalem
ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare et mortui sunt in aquis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
illis autem abeuntibus cœpit Jesus dicere ad turbas de Johanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)
in illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
quod cum audisset Jesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbæ secutæ sunt eum pedestres de civitatibus (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et præ timore clamaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
et cum transisset inde Jesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore ejus invenies staterem illum sumens da eis pro me et te (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)