Encontrados 71 resultados para: cognovit
Pater juste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 25)
et ut cognovit vocem Petri præ gaudio non aperuit januam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam (Actus Apostolorum 12, 14)
sed dico numquid Israël non cognovit primus Moses dicit ego ad æmulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam (Epistula ad Romanos 10, 19)
quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit (Epistula ad Romanos 11, 34)
nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
quam nemo principum hujus sæculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriæ crucifixissent (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (Epistula I ad Corinthios 8, 2)
sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (Epistula II ad Timotheum 2, 19)
omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum (Epistula I Ioannis 3, 6)