Encontrados 158 resultados para: civitatis

  • quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiæ (Liber Iosue 8, 14)

  • cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiæ quæ latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam (Liber Iosue 8, 19)

  • viri autem civitatis qui persequebantur Josue respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere præsertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent (Liber Iosue 8, 20)

  • jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël sicut præceperat Dominus Josue (Liber Iosue 8, 27)

  • regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum præcepitque et deposuerunt cadaver ejus de cruce projeceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in præsentem diem (Liber Iosue 8, 29)

  • cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum (Liber Iosue 20, 4)

  • transistisque Jordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Jebuseus et tradidi illos in manus vestras (Liber Iosue 24, 11)

  • viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam (Liber Iudicum 1, 24)

  • adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut præceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit (Liber Iudicum 6, 27)

  • tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth (Liber Iudicum 8, 16)

  • turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis (Liber Iudicum 8, 17)

  • Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde (Liber Iudicum 9, 30)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina