Encontrados 158 resultados para: civitatis

  • et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis ejus tollent vitulam de armento quæ non traxit jugum nec terram scidit vomere (Liber Deuteronomii 21, 3)

  • et majores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quæ in valle percussa est (Liber Deuteronomii 21, 6)

  • adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam judicii (Liber Deuteronomii 21, 19)

  • lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israël audiens pertimescat (Liber Deuteronomii 21, 21)

  • inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ expandent vestimentum coram senibus civitatis (Liber Deuteronomii 22, 17)

  • eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis ejus et morietur quoniam fecit nefas in Israël ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor (Liber Deuteronomii 34, 3)

  • cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint (Liber Iosue 6, 5)

  • cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat (Liber Iosue 8, 11)

  • quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte ejusdem civitatis (Liber Iosue 8, 12)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina