Encontrados 236 resultados para: anno

  • anno tertio Osee filii Hela regis Israël regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda (Liber II Regum 18, 1)

  • anno quarto regis Ezechiæ qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israël ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)

  • et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiæ id est nono anno Osee regis Israël capta est Samaria (Liber II Regum 18, 10)

  • anno quartodecimo regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas et cepit eas (Liber II Regum 18, 13)

  • tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quæ sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum (Liber II Regum 19, 29)

  • octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Idida filia Phadaja de Besecath (Liber II Regum 22, 1)

  • anno autem octavodecimo regis Josiæ misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei (Liber II Regum 22, 3)

  • sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est phase istud Domino in Hierusalem (Liber II Regum 23, 23)

  • egressusque est Jojachin rex Juda ad regem Babylonis ipse et mater ejus et servi ejus et principes ejus et eunuchi ejus et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui (Liber II Regum 24, 12)

  • factum est autem anno nono regni ejus mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu ejus munitiones (Liber II Regum 25, 1)

  • factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Jojachin regis Judæ mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare cœperat caput Jojachin regis Juda de carcere (Liber II Regum 25, 27)

  • Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Jazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina