Encontrados 255 resultados para: alienum ignis

  • et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quæ maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna (Epistula Iacobi 3, 6)

  • aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus (Epistula Iacobi 5, 3)

  • expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam cæli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent (Epistula II Petri 3, 12)

  • sicut Sodoma et Gomorra et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram factæ sunt exemplum ignis æterni pœnam sustinentes (Epistula Iudae 1, 7)

  • caput autem ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi ejus velut flamma ignis (Apocalypsis Ioannis 1, 14)

  • et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe hæc dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes ejus similes orichalco (Apocalypsis Ioannis 2, 18)

  • et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terræ conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne fænum viride conbustum est (Apocalypsis Ioannis 8, 7)

  • et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur (Apocalypsis Ioannis 9, 17)

  • et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube et iris in capite ejus et facies ejus erat ut sol et pedes ejus tamquam columna ignis (Apocalypsis Ioannis 10, 1)

  • et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos lædere sic oportet eum occidi (Apocalypsis Ioannis 11, 5)

  • oculi autem ejus sicut flamma ignis et in capite ejus diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse (Apocalypsis Ioannis 19, 12)

  • et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiæ qui et adorant imaginem ejus vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure (Apocalypsis Ioannis 19, 20)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina