Encontrados 190 resultados para: album animalibus in animo ad sacrificium

  • fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)

  • appellavitque domus Israël nomen ejus man quod erat quasi semen coriandri album gustusque ejus quasi similæ cum melle (Liber Exodus 16, 31)

  • ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt (Liber Exodus 29, 33)

  • sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te (Liber Exodus 29, 42)

  • cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita (Liber Leviticus 2, 4)

  • sin autem de craticula sacrificium æque simila oleo conspergetur (Liber Leviticus 2, 7)

  • et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam (Liber Leviticus 3, 9)

  • omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo (Liber Leviticus 6, 23)

  • et omne sacrificium similæ quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine præparatur ejus erit sacerdotis a quo offertur (Liber Leviticus 7, 9)

  • loquere filiis Israël qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta ejus (Liber Leviticus 7, 29)

  • locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)

  • qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua plaga lepræ est et ad arbitrium ejus separabitur (Liber Leviticus 13, 3)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina