Encontrados 285 resultados para: Vocem
quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius (Liber Proverbiorum 26, 25)
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis cæli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam (Liber Ecclesiastes 10, 20)
et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiæ carminis (Liber Ecclesiastes 12, 4)
quæ habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam (Canticum Canticorum 8, 13)
et ego natus accepi communem ærem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans (Liber Sapientiae 7, 3)
sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant (Liber Sapientiae 18, 1)
fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit (Liber Ecclesiasticus 21, 23)
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam (Liber Ecclesiasticus 29, 5)
pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus (Liber Ecclesiasticus 30, 7)
unus orans et unus maledicens cujus vocem exaudiet Deus (Liber Ecclesiasticus 34, 29)
audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem (Liber Ecclesiasticus 45, 5)
et intonuit e cælo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam (Liber Ecclesiasticus 46, 20)
