Encontrados 88 resultados para: Vestros

  • et ait hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum (Liber I Samuelis 8, 11)

  • agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis (Liber I Samuelis 8, 14)

  • servos etiam vestros et ancillas et juvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo (Liber I Samuelis 8, 16)

  • greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi (Liber I Samuelis 8, 17)

  • quomodo ingressus est Jacob in Ægyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Ægypto et conlocavit eos in loco hoc (Liber I Samuelis 12, 8)

  • si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros (Liber I Samuelis 12, 15)

  • hæc dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israël revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus (Liber I Regum 12, 24)

  • hæc dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam (Liber II Paralipomenon 11, 4)

  • omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quæstio est de lege de mandato de cærimoniis de justificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis (Liber II Paralipomenon 19, 10)

  • et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Mosi facere præparate (Liber II Paralipomenon 35, 6)

  • nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum ut confortemini et comedatis quæ bona sunt terræ et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum (Liber Esdrae 9, 12)

  • et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros judæos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent (Liber Nehemiae 5, 8)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina