Encontrados 659 resultados para: Verbum Dei testimonium
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (Epistula I ad Timotheum 4, 5)
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
præcipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum ejus sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum (Epistula II ad Timotheum 2, 9)
sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis (Epistula II ad Timotheum 2, 15)
prædica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina (Epistula II ad Timotheum 4, 2)
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris nostri Dei (Epistula ad Titum 1, 3)
testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide (Epistula ad Titum 1, 13)
prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei (Epistula ad Titum 2, 5)
verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis (Epistula ad Titum 2, 8)