Encontrados 516 resultados para: Venit
factum est autem in mense septimo venit Ismaël filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Judæos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha (Liber II Regum 25, 25)
tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit judicare terram (Liber I Paralipomenon 16, 33)
venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo fœderis et regnavit super Israël (Liber II Paralipomenon 1, 13)
regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quæcumque erant in corde suo (Liber II Paralipomenon 9, 1)
vocaveruntque eum et venit cum universo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes (Liber II Paralipomenon 10, 3)
venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut præceperat eis (Liber II Paralipomenon 10, 12)
venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)
cepitque civitates munitissimas in Juda et venit usque Hierusalem (Liber II Paralipomenon 12, 4)
egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa (Liber II Paralipomenon 14, 9)
in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Juda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriæ et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 7)
venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras (Liber II Paralipomenon 18, 14)
dixitque rex Israël ad Josaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israël habitu venit ad bellum (Liber II Paralipomenon 18, 29)
