Encontrados 169 resultados para:

  • væ mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ non est botrus ad comedendum præcoquas ficus desideravit anima mea (Prophetia Michaeae 7, 1)

  • væ civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina (Prophetia Nahum 3, 1)

  • numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum ejus et dicetur væ ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum (Prophetia Habacuc 2, 6)

  • væ qui congregat avaritiam malam domui suæ ut sit in excelso nidus ejus et liberari se putat de manu mali (Prophetia Habacuc 2, 9)

  • væ qui ædificat civitatem in sanguinibus et præparat urbem in iniquitate (Prophetia Habacuc 2, 12)

  • væ qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus (Prophetia Habacuc 2, 15)

  • væ qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus ejus (Prophetia Habacuc 2, 19)

  • ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivæ et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in præsepibus (Prophetia Habacuc 3, 17)

  • væ qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator (Prophetia Sophoniae 2, 5)

  • væ provocatrix et redempta civitas columba (Prophetia Sophoniae 3, 1)

  • numquid jam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivæ non floruit ex die ista benedicam (Prophetia Aggaei 2, 20)

  • et duæ olivæ super illud una a dextris lampadis et una a sinistris ejus (Prophetia Zachariae 4, 3)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina