Encontrados 12722 resultados para: Ut
erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis (Liber Genesis 27, 40)
oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum (Liber Genesis 27, 41)
nuntiata sunt hæc Rebeccæ quæ mittens et vocans Jacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te (Liber Genesis 27, 42)
et cesset indignatio ejus obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die (Liber Genesis 27, 45)
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum (Liber Genesis 28, 3)
et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuæ quam pollicitus est avo tuo (Liber Genesis 28, 4)
videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem præcepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan (Liber Genesis 28, 6)
et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes juxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os ejus grandi lapide claudebatur (Liber Genesis 29, 2)
morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent (Liber Genesis 29, 3)
dixitque Jacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite (Liber Genesis 29, 7)
qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges (Liber Genesis 29, 8)
quam cum vidisset Jacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur (Liber Genesis 29, 10)
