Encontrados 1032 resultados para: Uri
dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et æris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum (Liber I Paralipomenon 29, 7)
præcepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et judicibus omnis Israël et principibus familiarum (Liber II Paralipomenon 1, 2)
altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)
dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitæ plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem (Liber II Paralipomenon 1, 11)
ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio ædificare magna est nimis et inclita (Liber II Paralipomenon 2, 9)
præterea operariis qui cæsuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia (Liber II Paralipomenon 2, 10)
domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes (Liber II Paralipomenon 3, 5)
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur (Liber II Paralipomenon 4, 6)
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo (Liber II Paralipomenon 4, 20)
thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini (Liber II Paralipomenon 4, 22)
intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei (Liber II Paralipomenon 5, 1)
misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem (Liber II Paralipomenon 8, 18)