Encontrados 254 resultados para: Unus
unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus (Liber Sapientiae 7, 6)
unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis (Liber Ecclesiasticus 32, 1)
unus ædificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor (Liber Ecclesiasticus 34, 28)
unus orans et unus maledicens cujus vocem exaudiet Deus (Liber Ecclesiasticus 34, 29)
et volavit ad me unus de seraphin et in manu ejus calculus quem forcipe tulerat de altari (Liber Isaiae 6, 6)
et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Ægypti et vos congregabimini unus et unus filii Israël (Liber Isaiae 27, 12)
calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quæ comedi non poterant eo quod essent malæ (Liber Ieremiae 24, 2)
et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)
