Encontrados 3944 resultados para: Tri
paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri (Liber Isaiae 52, 10)
ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)
quia sicut exaltantur cæli a terra sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris et cogitationes meæ a cogitationibus vestris (Liber Isaiae 55, 9)
vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariæ (Liber Isaiae 57, 3)
quia hæc dicit Excelsus et Sublimis habitans æternitatem et sanctum nomen ejus in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum (Liber Isaiae 57, 15)
quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis (Liber Isaiae 58, 3)
tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terræ et cibabo te hereditate Jacob patris tui os enim Domini locutum est (Liber Isaiae 58, 14)
manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur (Liber Isaiae 59, 3)
pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum (Liber Isaiae 59, 7)
peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii (Liber Isaiae 59, 13)
sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet (Liber Isaiae 59, 18)
non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio (Liber Isaiae 60, 18)