Encontrados 267 resultados para: Tobias resistentia ad opus
ipsi scitis quoniam ad ea quæ mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istæ (Actus Apostolorum 20, 34)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)
noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat (Epistula ad Romanos 14, 20)
uniuscujusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit (Epistula I ad Corinthios 3, 13)
si cujus opus manserit quod superædificavit mercedem accipiet (Epistula I ad Corinthios 3, 14)
si cujus opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem (Epistula I ad Corinthios 3, 15)
et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit (Epistula I ad Corinthios 5, 2)
non sum liber non sum apostolus nonne Jesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum (Epistula II ad Corinthios 9, 8)
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero (Epistula ad Galatas 6, 4)
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in ædificationem corporis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 12)