Encontrados 1188 resultados para: Terra Distributio
mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai (Liber Exodus 19, 1)
si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra (Liber Exodus 19, 5)
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)
non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper et quæ in terra deorsum nec eorum quæ sunt in aquis sub terra (Liber Exodus 20, 4)
altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi (Liber Exodus 20, 24)
advenam non contristabis neque adfliges eum advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 22, 21)
peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 23, 9)
non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo (Liber Exodus 23, 26)
non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiæ (Liber Exodus 23, 29)
non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum (Liber Exodus 23, 33)
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Ægypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum (Liber Exodus 29, 46)
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)
