Encontrados 398 resultados para: Tempore
et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)
noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)
attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Juda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 21, 10)
ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio (Liber II Paralipomenon 27, 5)
eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus ejus Helcanam quoque secundum a rege (Liber II Paralipomenon 28, 7)
tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans (Liber II Paralipomenon 28, 16)
insuper et in tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz (Liber II Paralipomenon 28, 22)
non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 30, 3)
feceruntque filii Israël qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus (Liber II Paralipomenon 35, 17)
in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis et muros hos instauraretis (Liber Esdrae 5, 3)
tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc ædificatur et necdum conpletum est (Liber Esdrae 5, 16)
juxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo (Liber Esdrae 8, 34)
