Encontrados 190 resultados para: Tecum
tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum (Liber Thobis 12, 1)
cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israël tecum perditione disperiet (Liber Iudith 6, 3)
cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris (Liber Iudith 6, 18)
et dixit ad eam Ozias princeps Judææ vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt (Liber Iudith 8, 34)
et dixit illi Judith sume verba ancillæ tuæ quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ perfectam rem faciet Dominus tecum (Liber Iudith 11, 4)
cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quæ tecum detulisti quid faciemus tibi (Liber Iudith 12, 3)
at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi (Liber Esther 5, 4)
atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi (Liber Iob 11, 5)
et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in judicium (Liber Iob 14, 3)
numquid timens arguet te et veniet tecum in judicium (Liber Iob 22, 4)
itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum (Liber Iob 35, 4)
ecce Behemoth quem feci tecum fænum quasi bos comedet (Liber Iob 40, 10)