Mosaico decorativo

Encontrados 857 resultados para: Suum

  • mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi (Liber I Samuelis 28, 8)

  • irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in prœlium ne fiat nobis adversarius cum prœliari cœperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris (Liber I Samuelis 29, 4)

  • dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger ejus fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum (Liber I Samuelis 31, 4)

  • quod cum vidisset armiger ejus videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo (Liber I Samuelis 31, 5)

  • et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum (Liber II Samuelis 1, 7)

  • respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asaël qui respondit ego sum (Liber II Samuelis 2, 20)

  • et ait Joab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum (Liber II Samuelis 2, 27)

  • venientes igitur filii Remmon Berothitæ Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie (Liber II Samuelis 4, 5)

  • cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite ejus abierunt per viam deserti tota nocte (Liber II Samuelis 4, 7)

  • quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quæram sanguinem ejus de manu vestra et auferam vos de terra (Liber II Samuelis 4, 11)

  • et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël (Liber II Samuelis 5, 12)

  • quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina