Encontrados 3022 resultados para: Sun
et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem (Evangelium secundum Lucam 23, 12)
erat autem fere hora sexta et tenebræ factæ sunt in universa terra usque in nonam horam (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
et recordatæ sunt verborum ejus (Evangelium secundum Lucam 24, 8)
et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes (Evangelium secundum Lucam 24, 17)
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël et nunc super hæc omnia tertia dies hodie quod hæc facta sunt (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ (Evangelium secundum Lucam 24, 25)
et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum (Evangelium secundum Lucam 24, 31)
et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant (Evangelium secundum Lucam 24, 33)
et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno (Evangelium secundum Lucam 24, 52)