Encontrados 3022 resultados para: Sun
et misit servum suum hora cenæ dicere invitatis ut venirent quia jam parata sunt omnia (Evangelium secundum Lucam 14, 17)
dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam (Evangelium secundum Lucam 14, 24)
quis enim ex vobis volens turrem ædificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt (Evangelium secundum Lucam 15, 31)
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus (Evangelium secundum Lucam 17, 10)
quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt (Evangelium secundum Lucam 17, 14)
respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt (Evangelium secundum Lucam 17, 17)
nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
ait illis quæ inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum (Evangelium secundum Lucam 18, 27)
adsumpsit autem Jesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis (Evangelium secundum Lucam 18, 31)