Encontrados 3176 resultados para: Sum
vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo (Epistula ad Romanos 11, 13)
si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quæ adsumptio nisi vita ex mortuis (Epistula ad Romanos 11, 15)
quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit (Epistula ad Romanos 11, 34)
quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in sæcula amen (Epistula ad Romanos 11, 36)
ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra (Epistula ad Romanos 12, 5)
id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos (Epistula ad Romanos 12, 16)
ideo enim et tributa præstatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes (Epistula ad Romanos 13, 6)
nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Epistula ad Romanos 13, 9)
sed induite Dominum Jesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis (Epistula ad Romanos 13, 14)
infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum (Epistula ad Romanos 14, 1)
is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non judicet Deus enim illum adsumpsit (Epistula ad Romanos 14, 3)
sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus (Epistula ad Romanos 14, 8)
