Encontrados 3176 resultados para: Sum
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu in morte ipsius baptizati sumus (Epistula ad Romanos 6, 3)
consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitæ ambulemus (Epistula ad Romanos 6, 4)
si enim conplantati facti sumus similitudini mortis ejus simul et resurrectionis erimus (Epistula ad Romanos 6, 5)
si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo (Epistula ad Romanos 6, 8)
quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit (Epistula ad Romanos 6, 15)
nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litteræ (Epistula ad Romanos 7, 6)
ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem (Epistula ad Romanos 7, 10)
scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato (Epistula ad Romanos 7, 14)
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati (Epistula ad Romanos 7, 25)
quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Epistula ad Romanos 8, 11)
ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus (Epistula ad Romanos 8, 12)
ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Epistula ad Romanos 8, 16)
