Encontrados 1759 resultados para: Spe
vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion (Liber Isaiae 52, 8)
sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus et forma ejus inter filios hominum (Liber Isaiae 52, 14)
iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt (Liber Isaiae 52, 15)
et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum (Liber Isaiae 53, 2)
despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus ejus et despectus unde nec reputavimus eum (Liber Isaiae 53, 3)
ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit (Liber Isaiae 53, 12)
ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum (Liber Isaiae 54, 16)
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quæcumque volui et prosperabitur in his ad quæ misi illud (Liber Isaiae 55, 11)
ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israël adhuc congregabo ad eum congregatos ejus (Liber Isaiae 56, 8)
speculatores ejus cæci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia (Liber Isaiae 56, 10)
quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis (Liber Isaiae 58, 3)
frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris (Liber Isaiae 58, 7)